Категории
Самые читаемые
RUSBOOK.SU » Религия и духовность » Религия » Иларий, епископ Пиктавийский - Иван Попов

Иларий, епископ Пиктавийский - Иван Попов

Читать онлайн Иларий, епископ Пиктавийский - Иван Попов

Шрифт:

-
+

Интервал:

-
+

Закладка:

Сделать
1 ... 75 76 77 78 79 80 81 82 83 ... 87
Перейти на страницу:

73

Verbi enim appellatio in Dei Filio de sacramento nativitatis est. sicuti sapientiai et virtutis est nomen: quae cum in Deum Filium eunt substantia verae nativitatis ex­stiterint, Deo tamen, ut sua propria, quamvis ex eo in Deum sint nata, non desunt (ibid., VII, 11).

74

Neque nativitas aliquid possit habere, nisi datum sit (ibid., VII, 20). Naturali' igitur Filio Dei et congenita omnis potestas est: quae cum data sit, non alienat eum per id ad auctore, quia data est; cum quod sit auctoris, hoc datum sit, dare scilicet vitam aeternam (ibid., IX, 31).

75

Non est abscissio, aut divisio: impassibilis est enim ille, qui genuit (De Tr.. II, 8). Non ut partum, quia nihil in Deo demutabile aut vacuum est: non partem sui vel divisam vel discissam vel extensam, quia impassibilis et incorporeus Deus est (ib. III, 3).

76

Non enim per desectionem aut protensionem aut derivationem ex Deo Deus est. sed ex virtute naturae in naturam eamdem nativitate subsistit (ibid., V, 37). Nam Deum nemo noscit, nisi confiteatur et Patrem patrem Unigeniti Filii, et Filium non de portione, aut dilatatione, aut emissione; sed ex eo natum inenarrabiliter, incomprehensibiliter, ut Filium a Patre (ibid., III, 17).

77

Perfectus… a perfecto est: quia qui habet omnia, dedit omnia. Neque existimandus est non dedisse, quia habeat; vel non habere, quia dederit (ibid., II, 8).

78

Ecclesiae fides damnat. Nescit enim in Filio portionem; sed scit Deum totum Deo tote (ibid., VI, 10).

79

Ex iis ergo, quae in Patre, sunt ea in quibus est Filius, id est, ex toto Patre totus Filius natus est,...non in parte, quia plenitudo deitatis in Filio; neque in aliquibus, quia in omnibus (ibid., III, 4).

80

Nasci cum causam nativitatis ostendat, non disproficit tamen in genere auctoris exsistere (ibid., XI, 11).

81

Sicut Christus sapientia et virtus Dei est, non ille, ut intelligi solet, internae potestatis aus sensus efficax motus: sed natura tenens per nativitatem substantiae veritatem, his internarum rerum significata nominibus est (ibid., VII, 11).

82

Sermo in natura habet ut esse possit, sequens autem ei est ut fuerit; est vero tantum cum auditur. Et quomodo «in principio erat», quod neque ante tempus, neque post tempus est? Et nescio an vel ipso esse possit in tempore: loquentium enim sermo neque est ante quam loquantur et cum locuti erunt non erit; in eo autem ipso quod loquuntur, dum finiunt, jam non erit id unde coeperunt (De Tr., II, 15).

83

Fit ergo in principio quod creatur, et aetate continens quod in principio continetur ut fieret…«erat» enim quod est, neque in tempore aliquo concluditur ut coeperit, quod erat potius «in principio», quam fiebat (De Tr., II, 13).

Следует отметить особенность Илария в употреблении термина causa. Эго слово у него употребляется в смысле субстрата, из которого что-нибудь происходит, и потому causa противопоставляется nihil. Человек рождается не из причины, потому что чрез ряд предков его возникновение сводится к nihil, а Сын Божий из причины, потому что происходит не из ничего, а из вечно пребывающей природы Бога Отца. Revolve enim omnes originum causas, et intelligentiam in anteriora converte: invenies nihil coepisse per causam, dum omnia per virtutem Dei ad id quod sunt creantur, non etiam nascuntur ex aliquo (De Tr., XII, 16).

84

Следует отметить особенность Илария в употреблении термина causa. Это слово у него употребляется в смысле субстрата, из которого что-нибудь происходит, и потому causa противопоставляется nihil. Человек рождается не из причины, потому что чрез ряд предков его возникновение сводится к nihil, а Сын Божий из причины, потому что происходит не из ничего, а из вечно пребывающей природы Бога Отца. Revolve enim omnes originum causas, et intelligentiam in anteriora converte: invenies nihil coepisse per causam, dum omnia per virtutem Dei ad id quod sunt creantur, non etiam nascuntur ex aliquo (De Tr., XII, 16).

85

Признание элементов рождения неодушевленными обусловлено у Илария его креационизмом, представлением о создании Богом души для каждого человека.

86

Tametsi elementa illa inanima ac turpia, quibus nascendi causae inchoantur, in hominem, alterum effluant, naturae tamen virtute intra se invicem manent: dum et per datam naturae ejusdem originem, nascentem sequitur ille qui gignit; et per acceptam nativitatem, cujus virtus etsi derivetur, non tamen aufertur, in gignente se manet ille, qui nascitur (De Tr., VII, 28).

87

Exisse enim ad incorporalis nativitatis retulit nomen (ibid., VI, 30). Quod a Deo exisset, profectum nativitatis ex incorporali Deo sub exitionis significatione testaturi (ibid., IX, 30).

88

Non enim per consuetudinem humani partus Deus ex Deo nascitur, neque pe: elementa originis nostrae ut homo ex homine propellitur. Integra illa et perfecta e: incontaminata nativitas est, cujus a Deo exitio potius quam partus est. Est enim unus ex uno. Non est portio, non est defectio, non est deminutio, non derivatio, non protensio non passio; sed viventis naturae ex vivente nativitas est (De Tr., VI, 35).

89

Secundum evangelicam praedicationem cognoscitur Unigenitus Deus Verbum magis jam in principio apud Deum esse, quam nasci (De Synod., 24).

90

Si quis «condidit» vel «creavit me» (Prov., VIII. 22) et «genuit me» (ibid., 25). ab eodem audiens, hoc «genuit me» non tam ex similitudine essentiae intelligat, sei idem esse dicat «genuit me», et «condidit me»: quasi non dicens Filium de Deo perfectum ex duobus nominibus significatum Filium (sed per duo nomina, hoc est, «condi dii me», et «genuit», conditionem tantummodo dicens, et nequaquam Filium); sicut tradidit Sapientia ex duobus pium intellectura: anathema sit (De Synod., 16).

91

Creationem quoquo etsi indocte, tamen non impie, ad generationis fidem proficere oportere existimare debuerat (De Tr., XII, 50).

92

Cognovi tecum illic Deum, non alterum in natura, sed in sacramento substantiae tuae unum. Cognovi te in Deo Deum, non ex permixtione confusum, sed ex virtute naturae (ibid., VI, 19).

93

Nasci autem eum voluntas ejus fuit, cujus in virtute ac potestate inecai ut nasceretur (In Matth. XVI, 4).

94

Ut voluit qui potuit, ut scit qui genuit (De Tr., III. 4).

95

Omnipotentem te scio, nec consciae tibi tantum atque ipsi Unigenito tuo nativitatis inenarrandae exspecto rationem. Impossibile enim tibi nihil est, et genitum a te filium omnipotentiae tuae virtute non ambigo. Ambigens enim, jam omnipotentem te negabo. Bonum te etiam ex nativitate mea didici: atque obid non invidum tebonorum tuorum in Unigeniti tui nativitate esse confido. Credo enim, quod quae tua sunt, eius sint… (De Tr., VI, 21).

96

Cum extra naturalium necessitatum causam liber atque absolutus, naturae lotius dominus manens, proprietatem nativitatis Unigeniti sui ex indemutabilis naturae suae virtute significet… Proprietas autem humanarum necessitatum intra causas uteri continetur. Sed Deo non ex partibus perfecto, sed indemutabili per spiritum, quia Deus spiritus est, non est internarum causarum naturalis necessitas (De Tr., XII, 8).

97

Cum non ex voluntate, ut cartera. Filius subsistere doceretur, ne secundum voluntatem tantum, non etiam secundum naturam haberet essentiam… Nec voluntas sola genuit Filium, nec demutata aut coacta imperio naturalis legis essentia est… Ante tempora omnia Pater ex naturae suae essentia, impassibiliter volens, Filio dedit naturalis nativitatis essentiam (De Synod., 59).

98

Ita hoc praedicationis suae modo «unus Deus» aut alium excluderet, aut per alium non esset (unus), aut tantum in nominibus unus esset: quia et unitas alium nesciret, ei alius non permitteret unionem, et duo unus esse non posset.

99

«Dixit», enim, «et facta sunt», non utique solum voluit, et fecit: «mandavit, et creata sunt», non utique quia complacitum ei est, exstiterunt; ut (ita) Mediatoris officium inter se et ea quae essent creanda cessaret. Dicit ergo fieri Deus ex quo omnia sunt, et facit Deus per quem omnia (De Tr., IV, 16). Arguet te plane, arguet ille toto legis volumine, quam manu Mediatoris per angelos dispositam suscepit (ibid., V, 23). Hac ipsa psalmi prophetia per angelos potius legem in manu Mediatoris esse dispositam (Ps. 67, 17). Oblitus es Mediatoris dispensationem, et in ea partum, cunas, aetatem, passionem, crucem, mortem? (De Tr., IX, 51). Sit nobis ille et frater et particeps… secundum quod Mediator Dei atque hominum homo Jesus Christus est (De Tr., XI, 20). Per id enim erit omnia in omnibus Deus, quia secundum dispensationem ex Deo et homine hominum Deique Mediator, habens in se ex dispensatione quod carnis est, adepturus in omnibus ex subjectione quod Dei est, ne ex parte Deus sit. sed Deus totus (ibid., XI, 40).

100

Primogenitus itaque omnis creaturae est, quia in ipso creata omnia suni (De Tr., VIII, 50).

101

Adest Deo genita ante saecula Sapientia. Neque solum adest, sed etiam componit. Est ergo componens apud ipsum. Intellige compositionis vel dispositionis officium. Pater enim in eo quod loquitur, efficit; Filius in eo quod operatur quae fieri sunt dicta, componit. Personarum autem ita facta distinctio est, ut opus referatur ad utrumque. Nam in eo quod dicitur, «Faciamus», et jussio exaequatur, et factum: in eo vero quod scribitur. «Eram apud illum componens» (Prov. VIII, 30), non solitarium se sibi esse in operatione significat (De Tr., IV, 21).

102

Unus est enim Mediator Dei et hominem, Deus et homo: et in legis latione, et in corporis assumptione mediator. Alius igitur ad eum non deputatur. Unus est enim hic·in Deum ex Deo natus, per quem creatu sunt omnia in coelo et in terra, per quem tempora et saecula facta sunt. Totum enim quidquid est, ex ejus operatione subsistit. Hic ergo unus est disponens ad Abraham, loquens ad Moysen, testans ad Israel, manens in prophetis, per virginem natus ex Spiritu sancto, adversantes nobis inimicasque virtutes ligno passionis affigens, mortem in inferno perimens, spei nostrae fidem resurrectiones confirmans, corruptionem carnis humanae gloria corporis sui perimens (De Tr., IV, 42) Jam si fidem haereticus destruet, Dei filium semper fuisse cognoscet, nullo a Patre inter vallo temporis separatum: ipsum esse Verbum, virtutem, Sapientiam Dei; hunc mundi opilicem fuisse, hunc et hominis conditorem; hunc prima mundi crimina diluvio abluisse: hunc Moysi legem dedisse; hunc in prophetis fuisse, et per eos ingentia illa corporationis et passionis suae sacramenta cecinisse: hunc in corpore resurgentem caducae carni claritatem spiritalis gloriae intulisse, et in naturam divinitatis suae terrenae corruptionis absorbuisse plimordia (In Ps. 63, 10).

103

Tertullianus. Adv. Parx. XVI: Ediscebat autem, ut nobis fidem sterneret, ut facillius crederemus filium Dei descendisse in saeculum, si et retro tale quid gestum cognosceremus.

104

Videaumus itaque in quas Dei vias, et in quae opera a saeculis creata sit, nata ante saecula ex Deo Sapientia. Vocem deambulantis in paradiso Adam audivit (Gen III, 8). Putas ne deambulantis incessum nisi in specie assumptae creationis auditum: ut in aliqua creatione consisteret, qui inambulans fuerit auditus? Non requiro qualis ad Cain et Abel et Noe locutus sit. et benedicens, quoque Enoch qualis adfuerit. Angelus ad Agar loquitur (Gen. XVI, 9, 13): et utique idem Deus est. Numquid speciei ejusdem est cum angelus videtur, cujus esi in ea natura qua Deus est? Certe species angeliostenditur, ubi postea Dei natura memoratur. Sed quid de angelo dicam? Homo ad Abraham venit (Qen. XVIII, 2). Numquid secundum hominem in creationis istius habitu Christus talis assistit, qualis et Deus est? Sed homo loquitur, et corpore assistit, et cibo alitur: verum tamen Deus adoratur. Certe qui ante angelus, nunc etiam homo est: ne naturalem hanc esse Dei speciem diversitas hujus ipsius assumptae creationis pateretur intelligi. Ades antem ad Jacob etiam usque ad luctae complexum in habitu humano, et manum conserit, et membris nititur, et lateribus inflectitur, et in omni motu nostro incessuque consistit (Gen. XXXII, 24). Sed idem postea et Moysi esse ignis ostenditur (Exodi III, 2): ut naturae creatae tum potius ad speciem, quam ad substantia naturae, fidem disceres. Habuit tum in se potestatem conflagrandi, non tamen naturalem suscipiens urendi necessitatem: quia sine rubi damno conflagratio ignis apparuit (De Tr., XII, 46). Curre per tempora, et intellige qualis visus sit, vel Jesu Nove nominis sui prophetae, vel Esaiae etiam cum (Joan. XII, 41) evangelico testimonio visum praedicanti, vel Ezechieli usque ad conscientiam resurrectionis assumpto (Exech. XXXVII), vel Danieli hominis filium in aeterno saeculorum regno confitenti (Dan. VII, 13–14), caeterisque aliis, quibus se in habitu variae creationis ingessit, in vias Dei et in opera Dei, ad cognitionem scilicet Dei et nostrae aeternitatis profectum. Quid hic nunc haec humanae salutis dispensatio tam impiam aeternae nativitatis contumeliam molitur? Creatio ista ea saeculis est caeterum ante saecula infinita nativitas est. Vim sanenos dictis afferre contende, si Propheta, si Dominus, si Apostolus, si sermo ullus ad divinitatis aeternae nativitatem creaturae retulit nomen. In his enim omnibus Deus, qui ignis consumens est, ita creatus inest. ut creationem ea virtute qua assumpsit absumeret: potens abolere rursum, quod tantum ad causam contemplationis exstiterat (De Tr., XII, 47).

1 ... 75 76 77 78 79 80 81 82 83 ... 87
Перейти на страницу:
На этой странице вы можете бесплатно скачать Иларий, епископ Пиктавийский - Иван Попов торрент бесплатно.
Комментарии
Открыть боковую панель
Комментарии
Вася
Вася 24.11.2024 - 19:04
Прекрасное описание анального секса
Сергій
Сергій 25.01.2024 - 17:17
"Убийство миссис Спэнлоу" от Агаты Кристи – это великолепный детектив, который завораживает с первой страницы и держит в напряжении до последнего момента. Кристи, как всегда, мастерски строит