Иларий, епископ Пиктавийский - Иван Попов
Шрифт:
Интервал:
Закладка:
283
Sed quemadmodum in superiore susceptus vivet: ita et in hoc adjutus salvabitur. Adhuc enim sibi obeunda mors est, adhuc inferi sustinendi (In Ps. 118, 15, 18).
284
Quam decensionem Dominus ad consummationem veri hominis non recusavit (In Ps 138, 22).
285
Nec tamen quisquam putet, animas post mortem protinus judicari: omnes in una communique custodia detinentur, donce tempus adveniat, quo maximus judex meritorum faciat examen (De div. inst. VII, 21).
286
Non morosa haec ira est, per quam de justa via pereunt: ne quis sibi interim in poenae lucro inter moras judiciiblandiatur. Inbrevi namque exardescit ira. Excipit enim nos statim ultor infernus: et decedentes de corpore, si ita vixerimus, confestim de via recta perimus. Testes nobis evangelicus diver et pauper: quorum unum Angeli in sedibus beatorum et in Abrahae sini locaverunt, alium statim poenae regio suscepit (Luc. XVI). Adeo autem statim poenae mortuum excepit, et etiam fratres ejus adhuc in supernis manerent. Nihil illic dilationis aut morae ist. Judicii enim dies vel beatitudinis retributio est eaterna, vel poenae. Tempus vero mortis habet interim unumquemque suis legibus, dum ad qudiclum unumquemque aut Abraham reservat, aut poena (In Ps. 2, 48; 57, 5; 118, 11, 3).
287
Non enim temporis hujus et saeculi est ista custodia, non aduri sole atque luna et ab omni malo conservari; sed futuri boni expectatio est, cum exeuntes de corpore ad introitum illum regni coelestis per custodiam Domini fideles omnes reservabuntur, in sinu scilicet interim Abrahae collocati, quo adire impios interjectum chaos inhibet, quo usque introeundi rursum in regnum coelorum tempus adveniat (Luc. XVI, 26). Custodiet ergo Dominus exitum, dum de corpore exeuntes, secreti ab impiis interjecto chao inquiescant (In Ps. 120, 16).
288
An cum ex omni otioso verbo rationem simus praestituri, diem judicii concupiccemus, in quo nobis est ille indefessus ignis subeundus, in quo subeunda sunt gravia illa expiandae a peccatis animae supplicia? Beatae Mariae animamgladius pertransibit, ut reveletur multorum cordium cogitationes (Lue, II, 35). Si in judicii severitatem capax illa Dei Virgo ventura est, desiderare quis audebit a Deo judicari? (In Ps. 118, 3, 12).
289
Neque enim resurrecturis omnibus abexteriore materia corpus acquiritur, neque peregrinae originis externarumque causarum natura redhibetur: sed idipsum in profectum aeternae claritatis emergit, fitque in eo demutatione potius quam creatione, quod novum sit (In Ps. 55, 12).
290
Tamen cum de eodem figulo ait: "Et ipse fecit vas aliud secundum quod placuit in conspectu ejus" (Jerem. XVIII, 4), significari etiam intelligitur illa, quae secundum Dei voluntatem resurgentium corporum instauratio est futura. Prout enim ei placet, et in conspectu ejus dignum est, confracta reparabit, non ex alia aliqua, sed ex veteri atque ipsa originis suae materie speciem illis complaciti sibi decoris impertiens: ut corruptibilium corporum in incorruptionis gloriam resurrectio, non interitu naturam perimat, sed qualitatis conditione demutet. Non enim aliud corpus, quamvis in aliud resurget… Fit ergo demutatio, sed non affertur abolitio. Et cum id quod fuit, in id quod non fuit surgit; non amisit originem, sed profecit ad honorem (In Ps. 2, 41).
291
Nam cum omnis caro redempta in Christo sit, ut resurga, et omnem assistere ante tribunal ejus necesse sit; non tamen omnibus gloria et honor est promiscuus resurgendi. Quibus ergo tantum resurrectio, non etiam demutatio est tributa, hi salvantur in nihilum. In ira enim deducentur hi populi, quibus ad poenae sensum salus resurrectionis est constituta (In Ps. 55, 7; срав. Ps. 52, 17; 1, 14).
292
Postremo aversi non in alia quam retrorsum. Resurgentes enim ex mortuis, rursum ad poenae ultionisque judicium in infima terrae unde emerserant revertentur. Omnis enim caro resurget, sed non omnis demutabitur (1 Cor. XV, 51): et unumquemque in carne sive bona sive mala, prout gessit, recipere constitutum est (In Ps. 69, 3; срав. 55, 9–10). "Propter ea non resurgent impii in judicium". Non abolitio his, qui untique pulvis erunt, per id quod non resurgunt denuntiatur; sed resurrectio his in judicium denegatur. Non enim per id, quod non erunt, sensu poenae carebunt: quia lucri poenam faciet, quod non subsistet ad poenam (In Ps. 1, 15).
293
Ut nunc per hanc eamdem subjectionem virtute Dei tactus fumet, licet nondum totus uratur, sed per id quod interim fumare potuit, et uri posse noscendus est. Uritur non ille tantum, sed et omnes eius. Non uni tantum praeparatus hic ignis est. Domino dicente: Abite in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et engelis ejus (Matth. XXIV, 41) (In Ps. 143, 11).
294
Nec tamen universi tum a Deo judicabuntur, sed ii tantum qui sunt in Dei religione versati. Nam qui Deum non agnoverunt, quoniam sententia de his in absolutionem ferri non potest, jam judicati damnatique sunt, sanctis litteris contestantibus, non resurrecturos impios in judicium. Judicabuntur ergo qui Deum scierunt, et facinora eorum, id est, mala opera cumbonis collata ponderabuntur: ut si plura et gravia fuerintbona, justificentur ad vitambeatam (De div, inst. VII, 20).
295
Sunt enim aliqui inter impios piosque qui medii sint, ex utroque admixti, neutri tamen proprie, quia in id ipsum constiterint ex utroque: nec fidei admiscendi, quia sit illis aliquid infidelitatis insertum; nec infidelitati deputandi quia aliquid habeant et fidei. Plures namque Dei metus in Ecclesia continet: sed oesdem tamen ad saecularia vitia saeculiblandimenta sollicitant. Orant, quia timent; peccant, quia volunt. Christianos se nuncupant, quiabona est spes aeternitatis: gentilia agunt, quiablanda praesentia sunt. Impii non manent, quia his Dei nomen in honore est: pii non sunt, quia quae pietati sunt aliena sectantur. Et necesse est ea magis diligant, per quae id quod se nuncupant esse non possunt; secundum nuncupationis voluntatem, operum voluntate potiore. Et idcirco Dominus postea quam credentes non judicandos, et non credentes jam judicatos esse dixerat, addidit: "Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lumen". In eos ergo judicium est quod jam et in incredulos actum est, et in credentes non necessarium est: quia magis tenebras quam lumen dilexerint; non quod non dilexerint et lumen, sed quod dilectio illis fuerit magis propensa tenebrarum. Praeferri enim solet dilectioni ex comparatione dilectio: et hinc judicium est, quia cum dilexerint Christum, magis tamen tenebras dilexerunt (In Ps 1, 17).
296
Omnis perfectio bonorum, inhabitationis coelestis est requies, rnuitas mansiones Dominus in coelis esse testatur (Joan. XIV, 2): sed Patrem orat, ut apostoli ubi et ipse sit maneant, dicens: "Pater quos mihi dedisti, volo ut ubi ego sum, ibi et illi sint mecum" (Joan. XVII, 22). Ex plurimus ergo mansionibus, apostolis suis eam quae sibi est propria communicat. Scit Propheta quanta beatitudo sit in tabernaculis Dei esse, alio loco, dicens: "Concuiscit et deficit anima mea in atria Domini" (Ps LXXXIII, 3). Sed non ob id bonorum coelestium spes adimitur, si non omnes ad cohabitationem Dei eligentur. Plures enim mansiones diversae dignitate habitantium praeparantur. Sed licet diversa sit dignitas; differt enim stella stellae in gloria (1 Cor. XV, 41), tamen quotquot habitationibus, variis licet, digni habebuntur, fidei fructum et honorem coelestis- gloriae sortientur (In Ps, 54, 5).
297
Hic ergo populus est propinquans regno Dei patris per regnum filii Dei proximus. Regnat itaque Dominus, traditurus Deo patri regnum; non regni potestate cariturus, sed nos, qui regnum ejus sumus, Deo patri traditurus in regnum. Regni traditio, nostra provectio est; ut qui in regno Filii erimus, in regno quoque simus et Patris: digni per id regno Patris, quia digni regno erimus et Filii; proximi tum Patris regno, cum Filii erimus in regno: qui estbenedictus in saeculo saeculorum (In. Ps. 148, 8).
298
"Confessio ejus super coelum et terram, et exaltavit cornu populi sui": id est, in illobeatae civitatis illius saeculo, ubi cornu populi sui Dominus exaltabit, et incorruptionem ei, quae significatur in cornu, per honorem immortalitatis impertiet. Tum enim coelum novum et terrova erit, cum his praesentibus dissolutis nova illa et aeterna succedent. Ideo confessio ejus super coelum et terram reddetur: quia non m hoc saeculo, neque in hoc aere, sed in superioribus locis sedesbeati illius regni est constituta (In Ps. 148, 7).
299
Post quae, jam in aeternabeatitudine omnibus constitutis, ad canendas Dei laudes hoc consequenti psalmo chorus coelestium virtutum potestatumque contrahitur: ut obdepulsam saeculi vanitatem creatura omnis ex magnis officiorum suorum laboribus absoluta, et inbeato regno aeternitatis aliquando respirans, Deum suum et laeta praedicet et quieta, et ipsa secundum Apostolum in gloriambeatae aeternitatis assumpta, cum ait… (Rom. VIII, 19 et sqq)… Hinc ergo hymnus est libertatis indultae, quod officiorum suorum necessitate absoluta, et antea in usus humani subjecta servitii, jam conformata tandem filiorum Dei gloria in aeternambeatitudinem, creationum elementa requiescunt. Cujusbeatitudinis longo jam diu secundum apostolum Petrum, desiderio detinebantur, cum ait: "Haec quae modo vobis nuntiata sunt, per eos qui vobis Spiritu, sancto evangelizaverunt, quae missa sunt e coelo, in qua re concupiscunt angeli prospicere" (1 Petr. I, 12). Exspectatio itaque coelestium estbeatitudo terrena: et corruptionis nostrae demutatio divinarum creationum demoratur elementa, prospicere hanc evangelicae praedicationis spem, concupiscentia, gloriam suam ex gloriae nostrae conformatione susceptura.· qua jam secundum prophetiam psalmi adepta in consonam laudem perceptaebeatitudinis advocantur (In Ps. 148, 2).
300
Sed forte penduli in cruce corporis poenae et colligantium funium violenta vincula, et adactorum clavorum cruda vulnera sunt timori? (De Tr. X, 13).
301
Loquatur Joannes sic usque ad adventum Domini manens, et sub sacramento divinae voluntatis relictus et deputatus, dum non neque non mori dicitur et manere (De Tr. VI, 39). Амвросий (In Ps. 118, serm. 20) говорит, что в его время некоторые сомневались, умер ли апостол Иоанн. Может быть, он имел в виду Илария.
302
Sed inter haec, о beatos vos in Domino et gloriosos (episcopos gallicanos), qui perfectam atque apostolicam fidem conscientiae professione retinentes, conscriptas fides huc usque nescitis! (De Synod., 63).
303
"Sine intermissione orate" (1 Thes. V, 17). Quasi vero non occupanda in res suas naturae nostrae necessitas possit sine interpellatione temporis semper orare. Meditatio itaque legis non solum in verbis legendis est, sed et in operis religione; neque ut libros tantum et Scripturas recenseamus, sed ut ea quea in Scripturis ac libris continentur, gestis rebusque meditemur, et diurna nocturnaque opera legem semper exerceant: ut illud Apostoli est; "Omnia quaecumque facitis, in gloriam Dei facite, sive cum manducatis, sive cum bibitis, sive cum aliud agitis" (1 Cor. X, 31). Per hoc enim efficitur, ut sine intermissione oremus: cum per opera Deo placita, et ir gloriam ejus semper exercita, sancti cujusque viri vita omnis oratio sit ac sic secundum legem noctu dieque vivendo, vita ipsa nocturna legis erat et diurna meditatio (In Ps. 1, 7).