Категории
Самые читаемые
RUSBOOK.SU » Проза » Классическая проза » Анатомия Меланхолии - Роберт Бёртон

Анатомия Меланхолии - Роберт Бёртон

Читать онлайн Анатомия Меланхолии - Роберт Бёртон

Шрифт:

-
+

Интервал:

-
+

Закладка:

Сделать
1 ... 168 169 170 171 172 173 174 175 176 ... 412
Перейти на страницу:
quod verbo dicam, pecuniosi sint. Philosophastri licentiantur in artibus, artem qui non habent, eosque sapientes esse jubent, qui nulla praediti sunt sapientia, et nihil ad gradum praeterquam velle adferunt. Theologastri (solvant modo) satis superque docti, per omnes honorum gradus evehuntur et ascendunt. Atque hinc fit quod tam viles scurrae, tot passim idiotae, literarum crepusculo positi, larvoe pastorum, circumforanei, vagi, bardi, fungi, crassi, asini, merum pecus, in sacrosanctos theologiae aditus illotis pedibus irrumpant, praeter inverecundam fronten adferentes nihil, vulgares quasdam quisquilias, et scholarium quoedam nugamenta, indigna quoe vel recipiantur in triviis. Hoc illud indignum genus hominum et famelicum, indigum, vagum, ventris mancipium, ad stivam potius relegandum, ad haras aptius, quam ad aras, quod divinas hasce literas turpiter prostituit; hi sunt qui pulpita complent, in oedes nobilium irrepunt, et quum reliquis vitae destituantur subsidiis, ob corporis et animi egestatem, aliarum in Repub: Partium minime capaces sint; ad sacram hanc anchoram confugiunt, sacerdotium quovismodo captantes, non ex sinceritate, quod Paulus ait, sed cauponantes verbum Dei.

Ne quis interim viris bonis detractum quid putet, quos habet Ecclesia Anglicana quamplurimos, egregie doctos, illustres, intactae famae homines, et plures forsan quam quoevis Europae provincia; ne quis a florentissimis Academiis, quae viros undiquaque doctissimos, omni virtutum genere suspiciendos, abunde producunt. Et multo plures utraque habitura, multo splendidior futura, si non hae sordes splendidum lumen ejus obfuscarent, obstaret corruptio, et cauponantes quoedam Harpyae proletariique bonum hoc nobis non inviderent. Nemo enim tam caeca mente, qui non hoc ipsum videat: nemo tam stolido ingenio, qui non intelligat; tam pertinaci judicio, qui non agnoscat, ab his idiotis circumforaneis sacram pollui Theologiam, ac caelestes Musas quasi profanum quiddam prostitui. Viles animae et effrontes (sic enim Lutherus alicubi vocat) lucelli causa, ut muscae ad mulctra, ad nobilium et heroum mensas advolant, in spem sacerdotii, cujuslibet honoris oficii, in quamvis aulam, urbem se ingerunt, ad quodvis se ministerium componunt:

Ut nervis alienis mobile lignum Ducitur,

offam sequentes, psittacorum more, in praedae spem quidvis effutiunt: obsecundantes parasiti (Erasmus ait) quidvis docent, dicunt, scribunt, suadent, et contra conscientiam probant, non ut salutarem reddant gregem, sed ut magnificam sibi parent fortunam. Opiniones quasvis et decreta contra verbum Dei astruunt, ne non offendant patronum, sed ut retineant favorem procerum, et populi pluasum, sibique ipsis opes accumulent. Eo etenim plerumque animo ad Theologiam accedunt, non ut rem divinam; sed ut suam facient; non ad Ecclesiae bonum promovendum, sed expilandum; quaerentes, quod Paulus ait, non quae Jesu Christi, sed quae sua, non Domini thesaurum, sed ut sibi, suisque thesaurizent. Nec tantum iis, qui vilioris fortunae, et abjectae sortis sunt, hoc in usu est: sed et medios, summos, elatos, ne dicam Episcopos, hoc malum invasit. Dicite pontifices, in sacris quid facit aurum? Summos saepe viros transversos agit avaritia, et qui reliquis morum probitate praelucerent; hi facem praeferunt ad simoniam, et in corruptionis hunc scopulum impingentes, non tondent pecus, sed deglubunt, et quocunque se conferunt, expilant, exhauriunt, abradunt, magnum famae suoe, si non animae, naufragium facientes: ut non ab infimis ad summos, sed a summis ad infimos malum promanasse videatur, et illud verum sit quod ille olim lusit, Emerat ille prius, vendere jure potest. Simoniacus enim (quod cum Leone dicam) gratiam non accepit, si non accipit, non habet, et si non habet, nec gratus potest esse. Tantum enim absunt istorum nonnulli, qui ad clavum sedent a promovendo reliquos, ut penitus impediant, probe sibi conscii, quibus artibus illic pervenerint. Nam qui ob literas emersisse illos credat, desipit: qui vero ingenii, eruditionis, experientiae, probitatis, pietatis et Musarum id esse pretium putat (quod olim revera fuit, hodie promittitur) planissime insanit. Utcunque vel undecunque malum hoc originem ducat, non ultra quoeram, ex his primordiis coepit vitiorum colluvies, omnis calamitas, omne miseriarum agmen in Ecclesiam invehitur. Hinc tam frequens simonia, hinc ortoe querelae, fraudes, imposturae, ab hoc fonte se derivarunt omnes nequitiae. Ne quid obiter dicam de ambitione, adulatione plusquam aulica, ne tristi domicoenio laborent, de luxu, de foedo nonnunquam vitae exemplo, quo nonnullos offendunt, de compotatione Sybaritica, etc. Hinc ille squalor academicus, tristes hac tempestate Camenae, quum quivis homunculus artium ignarus, his artibus assurgat, hunc in modum promoveatur et ditescat, ambitiosis appellationibus insignis, et multis dignitatibus augustus, vulgi oculos perstringat, bene se habeat, et grandia gradiens majestatem quandam ac amplitudinem prae se ferens, miramque sollicitudinem, barba reverendos, toga nitidus, purpura coruscus, supellectilis splendore et famulorum numero maxime conspicuus. Quales statuae (quod ait ille) quae sacris in aedibus columnis imponuntur, velut oneri cedentes videntur, ac si insudarent, quum revera sensu sint carentes, et nihil saxeam adjuvent firmitatem: Atlantes videri volunt, quum sint statuae lapideae, umbratiles revera homunciones, fungi forsan et bardi, nihil a saxo differentes. Quum interim docti viti, et vitae sanctioris ornamentis praediti, qui aestum diei sustinent, his iniqua sorte serviant, minimo forsan salario contenti, puris nominibus nuncupati, humiles, obscuri, multoque digniores licet, egentes, inhonorati vitam privam privatam agant, tenuique sepulti sacerdotio, vel in collegiis suis in oeternum incarcerati, inglorie delitescant. Sed nolo diutius hanc movere sentinam. Hinc illae lacrimae, lugubris Musaruim habitus, hinc ipsa religio (quod cum Sesellio dicam) in ludibrium et contemptum adducitur, abjectum sacerdotium (atque haec ubi fiunt, ausim dicere, et putidum putidi dicterium de clero usurpare) putidum vulgus, inops, rude, sordidum, melancholicum, miserum, despicabile, contemnendum.

[Что же касается нас самих (ибо мы тем же дегтем мазаны), то подобный упрек можно отнести и к нам и то же самое обвинение, если даже не более тяжкое, может быть выдвинуто и против нас. Ведь это по нашей вине, вследствие нашего небрежения, нашей алчности среди духовенства получила столь широкое распространение позорная торговля («Храм и даже сам Господь — все выставлено на продажу»), по нашей вине утвердилась такая подкупность, и в церкви стали преобладать нечестие и порок, нас захлестнул этот безумный океан мучений, эта стихия бедствий. Я говорю, что мы сами все в этом виноваты, и в особенности те, кто обучался в университетах. В конечном счете именно мы главным образом повинны в том, что столько бед истерзало государство. Ведь мы сами, в сущности, ввели этот печальный порядок вещей, и нет такого укора или наказания, которого бы мы не заслуживали, ибо

1 ... 168 169 170 171 172 173 174 175 176 ... 412
Перейти на страницу:
На этой странице вы можете бесплатно скачать Анатомия Меланхолии - Роберт Бёртон торрент бесплатно.
Комментарии
Открыть боковую панель
Комментарии
Сергій
Сергій 25.01.2024 - 17:17
"Убийство миссис Спэнлоу" от Агаты Кристи – это великолепный детектив, который завораживает с первой страницы и держит в напряжении до последнего момента. Кристи, как всегда, мастерски строит