Категории
Самые читаемые
RUSBOOK.SU » Религия и духовность » Религия » Учебник латинского языка для высших духовных учебных заведений - Николай Колотовкин

Учебник латинского языка для высших духовных учебных заведений - Николай Колотовкин

Читать онлайн Учебник латинского языка для высших духовных учебных заведений - Николай Колотовкин

Шрифт:

-
+

Интервал:

-
+

Закладка:

Сделать
1 ... 104 105 106 107 108 109 110 111 112 ... 135
Перейти на страницу:

Ab exteriōrĭbus pervenītur ad interiōra, ab īnferiōrĭbus ad superiōra, ā corporālĭbus ad spirituālia. Paulātim prōfĭcit homō et hoc per cottidiāna exercitia. Et licet prīmō multa sint gravia, tamen in cōnsuetūdĭnem ducta, fiunt levia et sapĭda. Tria sunt omnī religiōsō necessāria, sine quibus nōn potest diū stāre in bonā vītā. Haec sunt ōrātiō, lectiō, operātiō. In istīs omnī diē sē exercēre dēbet et semper in alĭquō hōrum occupārī.

Ōrātiō

Ōrātiō illūmĭnat, ōrātiō purgat; ōrātiō cōnsōlātur, ōrātiō laetifĭcat, ōrātiō impĕrat favōrem, ōrātiō allĕvat labōrem, ōrātiō nutrit dēvōtiōnem; ōrātiō praebet fīdūciam, ōrātiō expellit pigritiam; ōrātiō fugat daemŏnem, ōrātiō vincit temptātiōnem. Ōrātiō semper est necessāria sicut et grātia, sine quā vīvĕre spirituālĭter nōn possŭmus. Melius est ōrāre quam legĕre et in tempŏre suō utrumque est agendum.

Lectiō

Lectiō dēbet esse quasi ōrātiō. Lectiō ignōrantiam nostram ērŭdit, dubia solvit, errōrem corrĭgit, bonōs mōrēs īnstruit; facit cognōscĕre vitia, hortātur ad virtūtēs, excĭtat ad fervōrem, incŭtit timōrem, collĭgit mentem, recreat fastidiōsum anĭmum. Et quia nōn potes continuē ōrāre vel legĕre, dēbēs alĭquid ūtĭle exterius operāre. In quā operātiōne ōrātiō sit prior et sit fīnis omnium.

Operātiō

Operārī manĭbus bonum est corpŏrī, dēservit spirituī, aedificātiō est proxĭmī et reparātiō est sēnsūs nostrī. Et sī interdum pigrī sumus, tamen perseverantiā vincĭmus. Ō quam dēvōtī fuērunt sānctī, quī sine intermissiōne ōrant; quam studiōsī, quī numquam sacrā lectiōne satiārī potuērunt; quam ferventēs, quī frangī labōrĭbus nōn potuērunt. Quī propter Deum sibī alĭquam violentiam facit, Deum sibī grātiam dat et cito in virum perfectum mūtātur. Cōnsuetūdō mala per bonam cōnsuetūdĭnem vincĭtur, et bona cōnsuetūdō tandem in nātūram vertĭtur, ut quid prīmō fuit difficĭle, posteā leve ac facĭle sit.

Fragmenta Missae

Domĭnus vōbīscum.

Et cum spirĭtū tuō.

Sursum corda.

Habēmus ad Domĭnum.

Grātiās agāmus Domĭnō Deō nostrō.

Dignum et iustum est.

Vērē dignum est Tibī grātiās agĕre, vērē iūstum est Tē glōrificāre, Pater Sāncte, quia ūnus es Deus vīvus et vērus, Quī es ante saecŭla et permănēs in aeternum, inaccessibĭlem lūcem inhabĭtāns; sed et Quī ūnus bonus atque fōns vītae cūncta fēcistī, ut creātūrās Tuās benedictiōnĭbus adimplērēs multāsque laetificārēs Tuī lūmĭnis clāritāte.

Et ideō cōram Tē innumĕrae astant turbae angelōrum, quī diē ac nocte serviunt Tibī et, vultūs Tuī glōriam contemplantēs, Tē incessanter glōrifĭcant. Cum quibus et nōs et, per nostram vōcem, omnis quae sub caelo est creātūra nōmen Tuum in exsultātiōne cōnfitēmur, canentēs:

Sānctus, sānctus, sānctus Domĭnus Deus Sabaoth. Plēnī sunt caelī et terra glōriā Tuā. Hosanna in excelsīs. Benedictus, Quī venit in nōmĭne Domĭnī. Hosanna in excelsīs.

Confitēmur Tibī, Pater Sāncte, quia magnus es et omnia opĕra Tua in sapientiā et cāritāte fēcistī. Homĭnem ad Tuam imāgĭnem condidistī, eīque commīsistī mundī cūram ūniversī, ut, Tibī sōlī Creātōrī serviēns, creātūrīs omnĭbus imperāret.

Et cum amīcitiam Tuam, nōn oboediēns, amīsisset, nōn eum dērelīquistī in mortis imperiō. Omnĭbus enim misericordĭter subvēnistī, ut Tē quaerentēs invenīrent. Sed et foedĕra plūriēs hominĭbus obtulistī eōsque per prophētās ērudistī in exspectātiōne salūtis. Et sīc, Pater Sāncte, mundum dīlēxistī, ut, complētā plēnitūdĭne tempŏrum, Ūnigenĭtum Tuum nōbīs mittĕrēs Salvātōrem. Quī, incarnātus dē Spirĭtū Sānctō et nātus ex Marīā Virgĭne, in nostrā condiciōnis fōrmā est conversātus per omnia absque peccātō; salūtem evangelizāvit pauperĭbus, redemptiōnem captīvīs, maestīs corde laetitiam.

Ut Tuam vērō dispēnsātiōnem implēret, in mortem trādĭdit Sēmet Ipsum ac, resurgēns ā mortuīs, mortem dēstrūxit vītamque renovāvit.

Et, ut nōn amplius nōbīsmet ipsīs vīverēmus, sed Sibī Quī prō nōbīs mortuus est atque surrēxit, ā Tē, Pater, mīsit Spirĭtum Sānctum prīmitiās crēdentĭbus, Quī, opus Suum in mundō perficiēns, omnem sānctificātiōnem complēret.

Stābat Māter

Stābat Māter dolōrōsa

iuxtā crucem lacrimōsa,

dum pendēbat Fīlius.

Cuius anĭmam gementem,

contrīstātam et dolentem

pertrānsīvit gladius.

Ō quam trīstis et afflicta

fuit Illa benedicta

Māter Ūnigenĭtī.

Quae maerēbat et dolēbat

pia Māter, dum vidēbat

Nātī poenās inclĭtī.

Quis est homō, quī nōn flēret,

Mātrem Chrīstī sī vidēret

in tantō suppliciō?

Quis nōn posset contrīstārī,

Mātrem Chrīstī contemplārī

dolentem cum Fīliō?

Prō peccātīs suae gentis

vīdit Iesum in tormentīs

in flagellīs subdĭtum.

Vīdit Suum dulcem Nātum

moriendō dēsolātum,

dum ēmīsit spirĭtum.

Eia, Māter, fōns amōris,

mē sentīre vim dolōris

fac, ut Tēcum lūgeam.

Fac, ut ārdeat cor meum

in amandō Chrīstum Deum,

ut sibī complaceam.

Sāncta Māter, istud agās,

Crucifīxī fige plagās

cordī meō valĭdē.

Tuī Nātī vulnerātī

tam dignātī prō mē patī,

poenās mēcum dīvĭde.

Fac mē Tēcum piē flēre,

Crucifīxō condolēre,

donec ego vīxĕrō.

Iuxtā crucem Tēcum stāre

et mē Tibī sociāre

in plānctū desidĕrō.

Virgō virgĭnum praeclāra,

mihī iam nōn sīs amāra,

fac mē Tēcum plangĕre.

Fac, ut portem Chrīstī mortem,

passiōnis fac cōnsortem

et plagās recolĕre.

Fac mē plagās vulnerārī,

fac mē cruce inebriārī

et cruōre Fīliī.

Flammīs nē ūrar succēnsus,

per Tē, Virgō, sim dēfēnsus

in diē iūdiciī.

Chrīste, cum sit hinc exīre,

dā per Mātrem mē venīre

ad palmam victōriae.

Quandō corpus moriētur,

fac, ut anĭmae donētur

paradīsī glōria. Amen. Alleluia.

Grātia Domĭnī nostrī Iesū Chrīstī et cārĭtās Deī Patris et commūnicātiō Spirĭtūs Sanctī sit cum omnĭbus nōbīs. Amen.

ЛАТИНСКО-РУССКИЙ СЛОВАРЬ

A

ā, ab от, из

Abel , ĕ lis m Авель

abe ō, i ī, ĭ tum , ī re уходить

abscond ō, cond ī, cond ĭ tum 3 прятать, скрывать

abund ō 1 переливаться,изобиловать

ac союз и

acc ē d ō, cess ī, cessum 3 подходить, приближаться

accend ō, cend ī, c ē nsum 3 зажигать

acc ĭ dit 3 verb . impers . случается, бывает

acc ĭ d ō, d ī, — 3 случаться, бывать

acc ĭ pi ō, c ē p ī, ceptum 3 получать, принимать, узнавать

acc ū r ā tus , a , um тщательный

ācer, cris, cre острый, сильный

Achill ē s , is m Ахилл

acu ō, u ī, c ū tum 3 заострять

ad к

adhibe ō, bu ī, b ĭ tum 2 применять

adh ū c adv . до сих пор

adĭtus, ūs приход

adiuv ō, i ū v ī, i ū tum 1 помогать, поддерживать

admir ā b ĭ lis , e удивительный

adm ī ror 1 + acc . удивляться

admon ĭ tus , ū s m убеждение, увещевание

adnunti ō 1 возвещать

adōrō 1 поклоняться

adscr ī b ō, scr ī ps ī, scr ī ptum 3 приписывать, причислять

adulesc ē ns , entis m подросток, юноша

adulescentia , ae f юность

adul ē scent ŭ lus , ī m совсем молодой человек

adventus , ū s m приход, пришествие, прибытие

advers ā rius , i ī m противник

adversus , a , um противный

adv ŏ l ō 1 подлетать

aed ē s , is f жилище, святилище, храм

1 ... 104 105 106 107 108 109 110 111 112 ... 135
Перейти на страницу:
На этой странице вы можете бесплатно скачать Учебник латинского языка для высших духовных учебных заведений - Николай Колотовкин торрент бесплатно.
Комментарии
Открыть боковую панель
Комментарии
Сергій
Сергій 25.01.2024 - 17:17
"Убийство миссис Спэнлоу" от Агаты Кристи – это великолепный детектив, который завораживает с первой страницы и держит в напряжении до последнего момента. Кристи, как всегда, мастерски строит