Категории
Самые читаемые
RUSBOOK.SU » Научные и научно-популярные книги » История » Латинская Романия - Сергей Павлович Карпов

Латинская Романия - Сергей Павлович Карпов

Читать онлайн Латинская Романия - Сергей Павлович Карпов

Шрифт:

-
+

Интервал:

-
+

Закладка:

Сделать
1 ... 39 40 41 42 43 44 45 46 47 ... 66
Перейти на страницу:
concordi condictiones non renuet. Idem nunc excellentie vestre dicimus optimum esse, ut cum eodem illustri germano vestro in ratiam redeatis et ipso stante vel Mitileni, vel Pere, aut Chii, aut Constantinopoli, ab omni mala suspicione remoto.

Maiestas vestra largos sumptus illi ministret, quamquidem ad rem si operam nostram utilem putatis, nos quidem non recusamus tam sancti operis curam suscipere. Ad id enim nos hortatur sincerus affectus, quo vestram excellentiam persequemur suasiones quoque prenominati Urbani, quem haud mediocriter amamus, non parum apud nos profuerit.

Data die XVIIa martii 1438.

Thomas, dux etc.

ASG, AS, 3033, Div. Filze, 13, N/n 19/V–1441

Antonii Spinule

Yhesus.

Vobis illustri ac excelso domino domino duci Ianuensium ac eorum libertatis defensori et magnifico consilio dominorum ancianorum civitatis Ianue exponitur pro parte fidelissimi servitoris vestri Antonii Spinule condam domini Bartholomei de Luculo, tamquam procuratoris ac commissarii et mandatarii in hac parte ac etiam participis infrascripti Filipi de Morde burgensis Peyre et in rebus ac mercibus[578], de quibus infra fiet mentio, humiliter exponitur, quod cum alias anno de[579] MОCCCCXXXVII Mervaldus Spinula quondam Baptiste civis Caffe patronizaret quandam navem portate vegetum sexcentarum in circa et que erat quasi in totum dicti Philipi, et cum dicta navis quadam die capitasset in partibus Trapesundarum cum capitibus et aliis mercibus et rebus diversarum manerierum, que erant in maiori parte dicti Philipi et rationis sue in magno valore, ibidemque staret tamquam in partibus amicorum in nichilo dubitans maiori parte ihusme existente in terra, prout assolet fieri in similibus consideretque tamquam in loco ianuensium; ecce, quam quidam Ieronimum de Nigro missus ab imperatore dicti loci Trapesundarum cum una galea et una naveta armatis accessit ad dictam navem patronizatam per dictum Mervaldum, improvissam et incautam moreque hostili ac piratico ipsam navem cum omnibus rebus et mercibus ac bonis in ea existentibus et ipsam Mervaldum intercepit. Quo facta, exonustis omnibus rebus ac mercibus predictis ipsoque Mervaldo incarcerato, dum navis in dicti imperatoris potestate seu agentium pro eo existeret. Tanden scopulis collissa fracta fuit et demersa cumque his auditis, que nephanda gesta erant, dictus Philipus pro huiusmodi violentia et preda habuisset recursum ad dominem consulem Caffe obtinuissetque litteras favorabiles pro iustitia dirrectivas prefato imperatori, se ad dictum locum Trapesundarum transtulit et dicto imperatori litteras presentavit prefati consulis, a quo neque lecte, neque visse, ut ita dixerit, fuerunt, neque ipse Philipus auditus, nullaque ei iustitia reddita, retento fere usque ad hec tempora dicto Mervaldo in carceribus licet nunc sub certis promissionibus relaxato. Quo fit, ut idem Antonius dictis nominibus iustissimas causas habet conquerendi coram illustris et magnificis dominationibus vestris de tam enormi preda et rapina, ac etiam petendi sibi represalias concedi, tam pro valore dicte navis, scilicet pro eo, quod participabat in ea, quam etiam pro valore dictorum capitum, rerum et mercium eidem spectantium et pro dampnis et interesse, que passus fuit occaxione dicte capture, prede ac violentie et rapine, prout disponitur ex forma capituli,qualiter laudes et represalie concendatur.

Quam ob rem supplicatur devotissime ante dictis dominationibus vestris, ut attentis hiis iustissimis causis, dignemini comittere et delegare venerando offitio mercantie civitatis[580] Peyre, aut alii magistratui, cui melius {melius} videbitur, ut supercontentis in dicta suplicatione et super pretio et valore omnium supradictorum plenas informationes ac declarationes ac testificationes asummat et examinet et omnia et singula, que producere et probare voluerit dictus Philipus, seu agentes pro eo in predictis, quibus sic per actis asumptis et examinatis ea transmittat, sigilata ad dominationes vestras, quibus inspectiset examinatis, si cognoveritis represalias pro supradictis posse iuste concedere ipsi Philipo, secundum formam preallegati capituli, concedatis tam contra prefatum imperatorem et bona ipsius, quam contra omnes subditos ipsius[581] et bona ipsorum, et quas eo casu, ut supra, requirit concedi[582], prout iustitia et honestas postulant et requirunt, et taliter providere, ne deinceps subditi huius inclite comunitatis dampna, iniurias et ignominias indebite patiantur, in quaquidem re exorat, ut ipsum Antonium dictis nominibus benigne recomissum suscipiatis etc.

+MCCCCXXXXIo die XVIIIIa maii.

Scriptum est opportune potestati et offitio mercantie Pere.

ASG, AS, 3033 Div. Filze, 13 N 58 (alias 168) 28/III 1442

Ihesus Maria.

Pro Antonio Spinulla, condam Bartholomei.

Vobis illustri et excelso domino domino duci Ianuensium et magnifico consilio dominorum ancianorum civitatis Ianue humiliter exponitur pro parte Antonii Spinulle condam Bartholomei procuratoris et comissarii, ac etiam participis rationis Filippi de Molode, civis Pere, quod cum ipse dicto nomine anno proxime preterito de mense mai porrexerit quandam supplicationem vobis, prefacto illustri domino domino duci et magnificis tunc ancianis, continentem querimoniam gravam de quadam navi ac rerum et mertium in ea honestarum ipsius Philippi et sotiorum intercepta in portu Trapezunde more hostili cum mercibus et bonis in ea tunc existentibus de mandato serenissimi domini imperatoris Trapezunde, in qua requisivit tunc oportune scribi spectabili domino potestati[583] Peire et officialibus offitii mercantie dicti loci, ut de contentis in dicta supplicatione testes et probationes, quas dicti Philippus et socii ac participes producere velent, reciperent et eas probationes seu atestationes Ianuam transmiterent dominationibus vestris, ut ipsis prospectis, possent providere eisdem Philippo et sociis de remedio oportuno, ut foret consultum et satisfactum indemnitati ipsorum, vel per viam reprezariarum, vel alia via, que salubrior videretur prefatis dominationibus eidem, quod imperatori b(enedicto) scriptum fuerit opportune, tan pro parte prefati illustris domini ducis et tunc dominorum ancianorum, quam etiam etiam pro parte prefatorum domini potestatis et officialium mercantie dicti loci Pere. Qui imperator frivolis excuzationibus conatus est per litteras suas se excusare, ex quo effectum[584], ut prefati dominus potestas et officiales mercantie Pere distulerint testes et probationes ipsorum Philippi et sotiorum ac participum recipere in predictis et facere, que eis comissa fuerunt vigore litterarum vestrarum, et sic interim eis d(a)mpnificatus non fuit, nec est provisum pro indemnitate ipsorum, prout debitum fuerat, prout de predictis patet[585] in actis canzelarie scriptis manu Iacobi deBracel(lis)

1 ... 39 40 41 42 43 44 45 46 47 ... 66
Перейти на страницу:
На этой странице вы можете бесплатно скачать Латинская Романия - Сергей Павлович Карпов торрент бесплатно.
Комментарии
Открыть боковую панель
Комментарии
Вася
Вася 24.11.2024 - 19:04
Прекрасное описание анального секса
Сергій
Сергій 25.01.2024 - 17:17
"Убийство миссис Спэнлоу" от Агаты Кристи – это великолепный детектив, который завораживает с первой страницы и держит в напряжении до последнего момента. Кристи, как всегда, мастерски строит